monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 2, 26, 4
De hoc oleo per prophetam dicitur: Computrescet iugum a facie olei . Sub iugo quippe tenebamur daemoniacae dominationis, sed uncti sumus oleo Spiritus sancti. Et quia nos gratia libertatis unxit, dominationis daemoniacae iugum putruit, Paulo attestante, qui ait: Ubi spiritus Domini, ibi libertas . Sciendum vero est quod hi qui prius Spiritum sanctum habuerunt, ut et ipsi innocenter viverent, et in praedicatione quibusdam prodessent, idcirco hunc post resurrectionem Domini patenter acceperunt, ut prodesse non paucis, sed pluribus possent. Unde et in hac ipsa datione Spiritus dicitur: Quorum remiseritis peccata remittuntur eis, et quorum retinueritis retenta sunt. Libet intueri illi discipuli, ad tanta onera humilitatis vocati, ad quantum culmen gloriae sint perducti. Ecce non solum de semetipsis securi fiunt, sed etiam alienae obligationis potestatem relaxationis accipiunt; principatumque superni iudicii sortiuntur, ut vice Dei quibusdam peccata retineant, quibusdam relaxent. Sic sic eos a Deo decebat erigi, qui tantum pro Deo consenserant humiliari. Ecce qui districtum Dei iudicium metuunt animarum iudices fiunt; et alios damnant, vel liberant, qui semetipsos damnari metuebant.